- GRANA
- GRANAquatuor modis a Vett. excussa ac extrita. Primo enim virgis et flagellis, ea ex folliculis excutiebant, Columella l. 2. c. 21. Quo modo non nisi debiliora semina Iudaeos excussisle, docet Hier. in Ies. c. 28. v. 27. nempe Prophetae huius aetate, quâ triticum rotâ plaustri conterebatur. At olim grana quaevis eosdem baculo excussisle, doscim us ex iud. c. 6. v. 11. Unde Graeci, ῥαβδίζων σῖτον εν λήνῳ. Ita Deut. c. 24. v. 20. Cum excusseris olivam tuam, baculo viz. arborem caedens, ut olivae in terram cadant etc. II. Exterebantur quodam tribuli genere facto ex tabula lapidibus aut ferro asperata, quae im posito aurigâ, aut pondere grandi trahebatur iumentis iunctis, Varro de Rer. Rust. l. 1. c. 52. Quod tribuli genus, Columellis traha, virg. Georg. l. 1. v. 164. trahea, a trahendo (quia rotas non habehat) Hebr. morag vocabatur Ies. c. 41. v. 15. et a bobus trahebatur, 2. Sam. c. 24. v. 22. III. Plaustro rotis instructo ad triturandum utebantur: quod Plostellum Poenicum vocat Varro, tamquam a Paenis inventum, qui ex Chananaea venerant: et factum fuisle memorar ex asseribus dentatis cum orbiculis, i. e. rotulis; additque in eoaliquem sedisle arque agitasie, quae trahebant, iumenta et in Hispania cireriore aliisque locis ita fieri, vide Hier. in Ies. c. 25. v. 10. et c. 28. v. 27. et c. 41. v. 15. IV. Ab ipsis bobus aut iumentis aliis grana obterebantur; qui triturandi mos, apud Hebraeos, Syros. Arabesque olim in usu fuit. De Aegyptiis idem habet Cyrillus in Ies. l. 3. tom. 5. ubi de Aegyptiorum filiis, postquam ex agro in aream manipulos comportavêrunt, ait, εἶτα βοῦς ἐπαφέντες αὐτοῖς καὶ εν᾿ κύκλῳ περικομίζοντες, καταλεπρύνουσι ταῖς χηλαῖς τὰς ἀςτάχυας, His deinde boves immittunt, et circumagunt, ut spicas ungulis comminuant. Sed et Graecorum vetustissimos non alio triturandi modo usos fuisse, Homerus docet Il. x. Callimach. item hymno in Cererem, et accuratius utroque Xenoph. in Oecon. Quem morem antiquitus eriam Romanis non ignotum fuisse, docet vox trionum quasi terionum, et Hier. illud. Bos lassus sortius figit pedem, quod videtur ex Comicorum aliquo sumptum, qui de bove triturante usurpaverit. hodie idem triturandi modus, in Asia viget, teste Drusio ion Micheam: ut et apud Tartaros, circa Volgae ostia degentes, uti id ipse viditOlearius, Moscov. et Pers. Itin. l. 4. etc. Vide Sam. Bochart. Hievozoici Part. prior. l. 2. c. 32. Sed et Grana, Graece κοκκία, teslerae in ludo talorum, hodieque apud Gallos. Ioh. Antiochensis apud Salmas. Not. ad Vopisc. in Proculo, δια τȏυ ψηφοβόλου καὶ τῶν εν αύτῳ ἑπτὰ κοκκίων τὰ ἑπτα ἄςτρα τῶ πλανητῶν. διὰ δὲ τȏυ πύργου τὸ ὕψος τȏυ οὐρανοῦ, Per psephobolum et quae in eo septem grana, astra septem planetarum; per pyrgum vero, altitudo caeli. Nempe tota res talaria septem huiuscemodi granis constabat, quatuor talis et tribus tesleris: quae in psephobolo seu pyxide lignea movebantur atque concutiebantur, priusquam super tabulam funderentur etc. De Granariis seu Horreis, vide Plin. l. 18. c. 30. Columell, l. 1. c. 6. Varron. l. 1. c. 57. Vitruv. l. 6. c. 9. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.